- AEGOPATHALMOS
- AEGOPATHALMOSGemma, dicta est in qua glaucum cingitur albicante colore, ut in caprarum oculis. Sicut in gemma, quae Beli oculus vocabatur, color albicans nigram pupillam ambit: Lycophthalmos vero quatuor colorum est, ex rutilo sanguinea: in medio nigrum candidô cingitur, ut luporum oculi; quibus per omnia similis. Plin. l. 37. c. 11. etc. Vide Salmaf. ad Solin. p. 706.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.